SALVTATIO

HABITA IN COMITIIS ACADEMICIS PRINCETONIAE IN NOVA CAESAREA
A.D.  VIII ID.  IVN.  ANNO SALVTIS MCMLXXII ATQVE ANNO ACADEMIAE CCXXVI

ABHINC iam trigintos annos et duos stetit in hoc loco iuvenis quidam, cui praenomen Roberto et cuius officium fuit spectatores participesque horum comitiorum salutare.  Hodie ego eodem munere perfungi electus elusdem longe servo vestigia pius.  Illo tempore dixit is iuvenis (qui et his comitiis cum senior tum augustior praesidet) haec verba gravissima, quae nunc mihi nec minus digna dictu nec minus propria videntur: "Non enim est dubium quin de Universitate administranda opiniones praeiudicatas et contrarias sententias habuerimus.  Sed enimvero, sodales, quando ad maiora quaedam nati sumus, eas dissensiones a nobis tollamus ac discamus omnibus in rebus, quod ex nobis est.  ut ait apostolus gentium, 'unitatem spiritus in vinculo pacis servare.' Ergo per hominum ora non iniuria appellabimur filii Aulae Nassovicae fideles."1 Ad hanc consentiamus nos omnes sententiam, et salutemus spiritum istum benignum, te, Alma Mater, incola spectabilis huius turris eburneae.

Primum in primis, tu praeses praesens praesesque futurus, Roberte Francisce Gulielme Gordonie Boheen, vos ambo saluto, in quorum corpore sano mens praesidat sana.2

Tum vos, curatores egregii et carissimi, et te prae ceteris, care Manning, omnium rerum gubernator, salvere iubemus. Salutamus vos sinceri ex animo, etiamsi omnino quid in illo adyto abditi feceritis arcani nescimus; quidquid id est.  timeo curatores et ROTC ferentes.4

Quid deinde de vobis, decani decanaeque et apparitores negotiosissimi, digni dicam? Quod scripsit Aurelius Augustinus pater belle est vobis conveniens, in loco positis nobis parentis: "Sed maiorum nugae negotia vocabantur, puerorum autem talia cum sint, puniuntur a maioribus, et nemo miseratur pueros vel illos vel utrosque."5  Itaque vos saluto et miseror.  Quare id faciam fortasse requiris.  Nescio: sed fieri sentio et excrucior.5

Et vos professores doctissimi, homines laboriosissimi, salutamus.1 O passi graviora, dabit deus his quoque finem, et sedes iam fata quietas ostendent, usque saltem ad mensem Septembrem.  Forsan et nos olim meminisse iuvabitis.5

Tum vos salutare non neglegimus, parentes et amici nostri, qui umbrosas sub arbores sedent, nec comprehendentes quae dicamus, et susurrantes alternis et fortasse dicentes, "Quousque tandem abutere, orator loquax, patientia nostra?" Respondeo: dictum sapienti sat est.7

Postremo, condiscipuli condiscipulaeque, fratres et plus quam sorores4 in familia Princetoniensi atque rerum novarum vel quaestus futuri et fructuosi cupidi, vos ardenter saluto.5  Multa enim de rerum natura per hoc quadriennium didicimus quae ad utile pertinent, ea quae ad honestum et vitam beatam agendam perpauca.  Hoc saltem praeceptum apostolicum expromendum censeo, quo vos instructi et limen ut dicam vitae transituri veri in luminis oras exeatis: "Et hoc scientes tempus, quia hora est iam nos de somno surgere; nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus.  Nox praecessit, dies autem appropinquavit.  Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.  Sicut in die honeste ambulemus, non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed indulmini Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis."2

Huic autem praecepto, forsan nimis duro vobis et gravi, hanc sententiam suggero leviorem et ab hoc saeculo minus abhorrentem: Vivamus, mei sodales, atque amemus, et beatitudine fruamur in saecula saeculorum.  Itaque, amici, avete atque valete.5

1.  Hic plaudite.

2.  Hic vehementer plaudite.

3.  Hic plaudite et ridete.

4.  Hic plaudite aut sibilate, ut unicuique videbitur.

5.  Hic ridete.

6.  Hic vociferate.

7.  Hic silete.

8.  Hic vehementissime plaudite.