-=  Facta & Verba  =-

Cons. Phil. Book 3 Prosa 7

Prosa 7

1 Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero paenitentiae? 2 Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! 3 Quarum motus quid habeat iucunditatis ignoro; tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet intelleget. 4 Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. 5 Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas; sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortores. Quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere. 6 In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.

-=  Facta & Verba  =-